- MEGALOPOLITANUS
- MEGALOPOLITANUSDucatus Hertzogthum Mechelburg Germanis, Duche de Mecklebourg, Gallis, provinc. Saxoniae inferioris satis ampla, iuxta mare Balticum, quod ei inest, ad Boream, uti Pomerania ad Ortum; Holsatia et Ducatus Lawenburgicus ad Occasum, et Marchia Brandeburgensis ad Meridiem. Duobus Principibus subest, ex eadem familia, pars scil. Orientalis Duci Gustroviensi, ab urbe eius primaria, sic dicto; et pars Occidentalis Schwerinensi, ab urbe primaria eius similiter denominato. In ea provinc. sunt etiam Wismaria, sub Danis; Rostochium, urbs libera et Hanzeatica, Domitium, Ratzemburgum, Stargardia et Warenum. Ibi alias Varieni populi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.